Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 107
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem Alchymistae hodie validiora propinant medicamenta quàm olim. Iam de foeminis illis quas vocant Galli les Föes, &Germani Alrunas, dicendum. Plerique putant esse spectra daemonum: non inficias eo aliquando esse posse, sed ex historiis Ro. imperii scimus fuisse feminas fatidicas, siue feminas Druidas, Philosophiam profitentes in locis subterraneis exaedificatis, Astrologiae scientissimas; &adhuc tempore Guill. Parisiensis apud Bituricenses fuerunt ante trecentos annos. Tanden de Pygmaeis &ista tenenda sunt. Aristoteles, Plin. Homerus, Agricola Tinnulus. Maginus faciunt mentionem, sicut &Albertus Mag. &Augustinus Niphus.