# Opuscula varia 107

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/107

Tandem Alchymistae hodie validiora propinant medicamenta quàm olim. Iam de foeminis illis quas vocant Galli les Föes, & Germani Alrunas, dicendum. Plerique putant esse spectra daemonum: non inficias eo aliquando esse posse, sed ex historiis Ro. imperii scimus fuisse feminas fatidicas, siue feminas Druidas, Philosophiam profitentes in locis subterraneis exaedificatis, Astrologiae scientissimas; & adhuc tempore Guill. Parisiensis apud Bituricenses fuerunt ante trecentos annos. Tanden de Pygmaeis & ista tenenda sunt. Aristoteles, Plin. Homerus, Agricola Tinnulus. Maginus faciunt mentionem, sicut & Albertus Mag. & Augustinus Niphus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
