# Opuscula varia 111

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/111

Et quod mirum, Ludouicus Viues vidit Parisiis erutum sepulchrum, in quo lucerna erat, vt ex inscriptione patebat mille & amplius annos ardens, & recepto aëre recentestatim fuit extincta. Quaeritur quare tales lucernas apposuerint antiqui. Respondetur i. in honorem aut sepultorum, vt & Christiani solemus deducere mortuos facibus accensis; vel in honorem deorum Manium, vt & in antiqua lege in templo Iudaei, & Christiani in Ecclesia iam, & olim Vestales solitae facere: vel quia igne immortalitas animę significatur: & certè Christiani precamut lux aeterna luceat eis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
