# Opuscula varia 114

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/114

Errant, qui dicunt incoepisse ardere aperto sepulchro: quorsum enim curiositati posterorum tales lucernas fecissent, & quomodo sciuerunt lucernas aliquando esse conspiciendas à posteris? Errant, qui putant oleum in fumum abiisse, & deinde fumum iterùm in oleum concreuisse; & sic perpetuum fuisse lumen. Etenim fumus decuplo maior est ipso oleo: ergo vel suffocasset ignem, vel rupisset lucernam. Errant, qui putant metu vacui fuisse conseruatas, aut ab aqua distillante in puluisculum bituminis fuisse accensas, quia fuerunt repertae vitreae lucernae omnino conclusae. Respondendum, est ars ista periit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
