# Opuscula varia 115

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/115

Nihilominus meo, Agricolae, Liceti & Chymicorum iudicio, hoc modo fieri possum tales lucernae, si nempè habeamus & ellychnium incombustibile & lig quorem inextinguibilem. Ellyohnium autem fieri potest duobus modis 1. ex pilis Salamandrae incombustibilibus. 2. ex lapide Albesto siue Amianto, siue ex lino viuo: nam certum est ex tali lino olim fuisse mappas & vestimenta regum incombustibilia, quaesi sordida fuissent, non aquâ, sed igni emaculabantur: talis tantique pretii olim fuit, vt pretium excederet nobilium gemmarum: & falsum est non amplius reperiri. Nam iste lapis lanuginosus & inextinguibilis, & qui siccus est exteriùs interiùs verò humidus & tenax, ita ut sit scissilis vt neri & texi possit adhuc reperitur in Belgio ad Namurum in Germania Isfeldae & Suaci, ita ut Verbergi in Boëmia ex eo sint mantilia, quae igne eluuntur: nec adeò magni pretii, inquit oculatus testis Georgius Agricola. Liquor verò potest fieri per Alchymiam ex eodem lapide extractus, H ij dibzy G Google & hoc modo tam liquor quam Ellychnium erunt incombustibilia. Deinde probatur. in perpetuis subterraneis ignibus aliquid simile est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
