# Opuscula varia 116

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/116

Praetereà sucalor & humor in animalibus ita potest contemperari, vt sine vllo alimento viuere possint, quemadmodum loannes Godeau propè Senonas vixit annos 4. & menses 11. & obiit Anno 1616. cur non pariter in lucernis posset liquor & calor ita contem perari? Φῆζ 2„ Propositio 6a. de diluuijs ignis & aquarum, & de commutatione terrae & aquarum, id est, vbi iam est terra fuisse aquam, & è contra in plerisque locis. PRaeterquàm quòd mare aliud est nigrum, aliud album, aliud rubrum, & aliud viride, multa habent alia miranda. 1. initio mundi aqua vniuersam operuit terram. Posteâ in vnum locum congregatum est, quia mare triplex (plura enim non sunt) scilicet Caspium, mediterraneum, & mare magnum scontinua sunt. 2. Diluuio generali sub Noë vniuersa terra aquis inundara fuit. 3. Multa sunt diluuia particularia. Hinc Doucalionis tempore (nec enim fabula est) vniuersa fermè Graecia periit: vnde tot sunt insulę Sporades, &c. Hinc Cimbrii petierunt alias terras, quòd patria ipsorum submersa fuisset. Hinc Brabantia olim submersa, vt ex syluis subterraneis ostendi.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
