# Opuscula varia 117

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117

Item, mare Danicas terras multas abstulit & attulit in Hollandiam: praeterito saeculo fermè tora Zelandia periit inundata, itaut Vico Mereatus dicat innumera fermè oppida mari fuisse cooperta, & templorum turriumque summitates conspiciuntur, inquit, in aqua extantes. Siciliam mare medium ab Italia seiunxit, & Cyprum insulam à Syria, Angliam à Gallia, Madagascam ab Affrica, Taprobanam ab Asia. Mare Mediterraneum irrupit in medias terras: & Authores sunt qui doceant aliquando mare mediterraneum non fuisse. Et olim Aegyptus non fuit, ideóque Nili donum vocatur: Ergo vbique mari rr .

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
