# Opuscula varia 119

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119

& Mathematici. Si enim tanta sit copia pluuiarum, aquarum niualium, & ita exundent flumina, cum vnus planeta sol illa signa pererrat hyeme, quid futurum esset, si omnes planetae aut aliqui vnà cum sole illa signa pererrarent. Et haec etiam est mens Aristotelis, vbi vocat talem concursum, fatum: id eóque & magnam hyemem. Est ne signum certum, mare illic fuisse vbi reperiuntur ostrea & conchylia & vbi putei sunt salsi vt authores praedicti docuerunt? Non: nam etiam in summis Alpibus & in ipsis saxis mediis Alpium reperiuntur talia ostrea; nec tamen mare Alpes superauit. Nec est quod ad diluuium concurras Nam non tamdiu diluuium illud fuit in ipsis saxis, vt generare potuerit ostrea: imò reperiuntur saxa sexaginta librarum Anconitana, quae cum rumpuntur malleis ferreis ostendunt pisciculos viuentes: Nec tamen mare illis fuit in mediis saxis, imò cùm sint montes salis fossilis in Germania, Alae.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
