# Opuscula varia 122

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/122

Aliquando ex marmoreis sepulchris certis temporibus aqua effluit, vt ex sepulchro quodam in Coemiterio D. Seuerini Burdigalae: & vt in Delphinatu in intima rupe & viuo saxo sunt lacunae quae cum aliàs toto anno sint sine aliquo humoris vestigio, vno tamen & solo die sunt aquis plenissimae. Ignis autem diluuium maximum fuit regnante Phaëtonte (nec enim fabula est) & flumina, & lacus exsiccati fuerunt, & fermè totam Aethiopiam ignis deuasta uit, ob eas causas quas de planetis igneis dixi. Rarò autem hoc accidit de fulmine, de prestere, aliisque ignibus è nube erumpentibus: resnimis nota est. σπσσυσγ Propositio 7. de Nymphis, Faunis, Syrenibus & hominibus in aqua aegrotantibus, & aliis in aqua viuentibus, in terra statim sanandis, & aliis animalibus ad occasum verum morientibus. luus Hieronymus in vita Pauli Escribit hominem equo mixtum visum & interrogatum barbarâ sed humanâ voce ostendisse iter; & hunc fuisse Hippocentaurum. Ibidem alium Satyrum aduncis naribus, fronte cornibus asperatâ, caprarum pedibus, humanâ voce loquutum. Idem refert Constantino Imperatore allatum fuisse tale animal, & cadauer postea sale asperso diù fuisse conseruatum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
