# Opuscula varia 124

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/124

Fortè huc referri potest quod Pictauienses de sua Melusina in piscem desinente referunt. Ibidem recensetur homo visus capillo & barba hispidis, colore cęruleo squammosus. Theodotus Gaza refert in Peloponenso visam Nereidem in littore vultu humano lacrymantem, quae postea miserantibus astantibus in mare proiecta enatauit. Item in Epiro conspectus Satyrus solitus abripere puellas, si fortè solae ad fontem illum accessissent. In Delphinatu in ara quadam toto anno Nymphae conspiciuntur, vt refert oculatus testis author historiae Antonianae. Nouus orbis refert integras familias Nereidum iter Constantinopolitanum refert Causacos nobiles Polonos diutissimè sub aquis viuere. Sed causa horum omnium quęritur. Philosophastri quidam ista ad fabulas & spectra nobilissimis authoribus repugnantibus referunt, quos supra citaui. Ergo vel monstra sunt, vel potiùs aliquod genus animalium quod loqui potest, ratiocinari non potest eo modo quo supra de Pygmęis retuli.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
