# Opuscula varia 127

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/127

ro. Rustici mulgentes cum ipsis vaccis fuerunt extincti propter subitum terręmotum, vnde spiritus teter exhalans eos in salarias statuas conuertit; vt notauit Historia Nauarrica illius loci. In sacris litteris vxor Lothin salis statuam fuit conuersa. Iam verò de ossibus non in lapidem versis, sed in terra montibusque saxeis, & certa regione productis saxeis dicendum. Vt enim in Hybernia saxei reperiuntur serpentes; Ita tùm alibi, tùm potissimùm in suburbanis Parisiorum montibus Argentolii reperiuntur ossa saxea: & certè nunquam fuerunt verè ossa, vt ostendetur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
