# Opuscula varia 128

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/128

Sed cùm virtus caelestis formatrix, vera non possit producere ossa, saltem figuram ossium ex saxo producit. De hominibus naturaliter sculptis constat Alberto Magno visum regem coronatum in dissecto marmore Venetiis. Constat ex itinere Domini de Breues in Bethleemitico saxo figuram hominis naturaliter sculptam: constat in Burgungundiae antris Arsiacis non longe Altisiodoro mirabiles hominum aliarumque rerum figuras à sculptrice aut pingente natura fuisse factas. Imaginatio materna quamcumque potest foetui figuram aut colorem inducere: & plena omnia sunt experientiarum. Apud Plinium & Andraeam Laurentium, sunt homines cornei, id est, quorum ossa sine omni medulla sunt: & hi toto vitae tempore nunquam sitiunt. Apud Hippocratem infans fuit sine omni osse: & certè ossa non sunt necessaria nisi ad motum, non autem ad vitam & ad sensum. Impius Paracelsus ex semine in cucurbita, quod sanguine muliebri foueres tur, lento sub igne ignem artificialem, quem homunculum vocauit, posse produci impiè credidit. Sed haec hactenùs. Excipiebant Guillelmus & Claudius Chanuot Germani fratres, Brayenses, & Antonius Morand Donomarensis, 1628. Digitized by Google ἐυ. * αθτα ἀθοστα αθτγτα σθοα στα.σκτα κθα κθο θωατι

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
