# Opuscula varia 132

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/132

CAPVT I. 12. Mundi, qui apud Authores occurrunt. Vndus primus est ipse Deus AuMthor mundiquem nemo vnquam vidit. Ratio est, si opus alicuius Architecti inspiceremus, non viso Architecto, qualis quantúsque Architectus esset ignoraremus: Hîc mundum cum intuemur, ipsius Authorem Deum velut mundum primigenium coniicimus, & qualis Deus sit ignoramus. 2. Mundus est Typicus, siue exemplaris, scil. ille idem Deus, vt rerum creandarum formas in se se continet omnes: Sicut qui domum struit, mente priùs eandem domum excipit, cuius ad imitationem caeteras aedes faciat; ita in Deo ab aeterno fuit mundus mente conceptus antequàm mundus crearetur. 3. Mundus Platonicus siue idealis, id est formarum quarum intuitu Deus effecit mundum, vt enim qui cerae impressutus est figuram eam prius in annulo sculpit: ita Deus postquam res omnes mente concepit, modulum aliquem siue typum tanquam annulum creandarum rerum effecit, & sic materiam informem quasi signauit formauitque.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
