# Opuscula varia 134

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/134

extra hunc mundum infinitos alios esse docuit: vnde Alexander dolebat à se nondum esse deuictum, vel vnicum mundum: quemadmodum in vasto agro vnum tantum nalci flosculum non verisimile videtur: ita in infinito spatio vnicum tantum esse hunc mundum, improbabile credebant. 10 Author fuit Manes duo esse vniuersa, seu duos mundos, seu duplex saeculum & gentem; vnum quidem Lucis, in quo Eudemones, siue Angeli boni a Deo bono conditi habitarent: alterum esse mundum Tenebrarum, in quo Cacodaemones à Deo malo creati, seu à principe tenebrarum, habitarent. Sed hic est error intolerabilis. 11. Mundus est Saracenorum, scil. arbitrantium mortuos extra mundum hunc, in alio habitare. 12. Est Christianorum, qui suadent mundum istum esse innouandum, & omnia perfectiora futura: Ita nimirùm, vt ex vermibus & formicis volatilia perfectiora scil. fiunt: ita omnia perfectiorem habitura formam & perfectionem post extremum iudicium docent. ατο πτρὰρατα ἀ τα τασθτα αθο στοι ἀσα ετα

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
