# Opuscula varia 135

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/135

CAPVT II. De anteriori superiori, dextra parte Mundi, & quibusdam proprietatibus Physicè. Lementa resque aliae non viuentes ex sua natura, nec antè, nec retrò, nec dextrum, nec sinistrum, &c. habent. Plantae sursum habent eam partem qua alimentum hauriunt, scil. radices; deorsum eam partem, quâ folia emittunt. Sursum tamen absolutè est quò res leues pergunt, scil. caelum deorsum absolutè est, quò pergunt gil vt est centrum mundi. Sursum & deorsum spetur secundum longitudinem in animalibus, dextrum verò, & sinistrum secundum latitudinem: ante & retrò secundum profunditatem. Homo habet latitudinem duplam profunditati, & longitudinem duplam latitudini, & triplam profunditati, si à capite ad imum ventrem mensuremus. Sursum igitur est principium longitudinis, & est cor calidius: Vnde viri superiores partes corporis habent maiores propter calorem: feminae autem infernas partes propter frigs terrestre maiores habent. Vnde & viri cum decidunt, ordinariè in humeros & superiores partes decidunt; feminae in inferiores. Dextrum autem est in animalibus, vnde se motus explicat: & finistrum est non quidem figurâ oppositum, sed virtute inferius.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
