# Opuscula varia 136

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/136

Motus autem dextra parte incipit propter maiorem partis calorem & ipsum cor vergens ad dextram partem. Hinc potior vsus est in motu dextrae partis quàm sinistrae, & omnia animalia dextrum pedengoriùs mouent, quàm sinistrum. Hinc velim partes motui dest natae, vt peds manus; lateribus potiùs adhaerene quam parti anteriori: &c. pars anterior est à qua est principium motus sensitiui; posterior autem pars ea, in quam motus definit, scil. memotia. Quaeritur ergo vtrum mundus habeat Sursum, deorsum; & quae sit pars dextra, quae anterior, &c. mundi. Physici vnà cum principe Philosophorum, respondent dextram partem coeli & mundi esse orientem; sinistram occidentem. Nam pars dextra est, vnde incipit motus: mouetur autem mundus ab Oriente in Occidentem: ergo Oriens est pars dextra: nec enim frustra ita ordinatum est, vt ab Oriente potiùs ad Occasum moueretur: non à meridie aut à septentrione, quia nimirum praestantior virtus est Orientis quàm Occidentis. Verûm obiic. Vbique esse Orientem, & Occidentem, quia vbique Sol oritur, vbique occidit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
