# Opuscula varia 137

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/137

Etenim & nobis in Gallia oritur, & occidit; & Hispanis oritur, & occidit: ergo vbique est Oriens, & Occidens: ideoque vbique pars dextra & sinistra mundi. Respondeo, Oriens non spectatur secundùm regiones aut aspectum nostrum, sed secundùm horizontem terrae habitabilis: sed Occidens verum est non in insulis Canariis, vt vulgus Geographorum docet, sed est in Meridiano insularum Azorum, in quo acus magnetica se rectè vertit ad polos mundi: alibi enim deuiat àpolis mundi. Quod autem hîc sit verum Occidens, pulcherrimis historiis ostendi potest. Narrat Gonzalus de Ouiedo quod ad partes Occidentales saepiùs nauigarit, & cùm peruenisset ad istius Meridianum semper viderit acum magneticam rectam: & quod omnia animalcula & culices, pulices, pediculi, qui frequentissimi erant in nauibus, & vestimenta, corpora, capitaque replebant, fuerint omninò mortui; & sic permanserint, donec à partibus Occidentalibus redeuntes in Hispaniam & peruenientes ad hanc lineam omnia illa animalcula iterum pernaues suprâque vestimenta, capita & corpora reuixerint. Quod nullibi alibi contingit: ergo illic est verum Occidens. Ideoque verum Oriens erit quod distat 80. gradibus versus Orientem in Aequinoctiali circu o circa promontorium Satyrorum. Pars superior mundi est polus antarcticus inferiora autem est polus noster arcticus: nam si dextra pars mundi sit Oriens, oportebit imaginari superiorem partem esse polum antarcticum. Cogita en mhominem iacentem, & moueri à dextra ad sinistram, sicut ab Oriente ad Ocidentem, certè superior pars erit polus antarcticus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
