# Opuscula varia 139

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/139

Obiicies multo plures sunt & insigniores stellae in polo nostro arctico: ergo noster polus potiùs erit pars superior, sic ut plures sunt sensus in capite quàm in pedibus. Respondeo, ad meridiem esse fontem virtutum omnium solem, & cum eo septem planetas vitae authores: ideóque in meridie pręstantiora sunt astra. Pars anterior mundi est superficies circa meridiem, & polus arcticus posterior verò est circa Septentriones superficies, &c. Sed iam mirae proprietates notandae sunt respectu harum partium mundi. Mores hominum aquilonarium sunt lupini propter calorem cordis coactum à frigore extrinseco. Homines meridionales sunt leuissimi. Illi verò qui interstitium habitant inter istas plagas temperati sunt: & quod Vitruuius de Romanis, hoc aptiùs de Gallis dici poterit: ait enim ideò imperium Romanorum caetèris diutius floruisse, quòd Romani contra meridionalium astutiam, audaciam fortitudinemque opponerent, & aquilona. rium robori prudentiam & sapientiam. Sed cùm vnum omnium diutissimè dudibzy G Google ν κὰ ᾖ

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
