# Opuscula varia 141

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/141

Meridies autem & Occidens habent ventos humiliores, calidos & humidos, & mariapluria atque altiora. Certum enim est mare Mediterraneum, quò magis ad Meridiem & Occidentem pergit, esse altius. In Septentrione altiores montes, In Occidente & Septentrione non tantum altissimi montes, qui Europeis Alpibus comparati tantùm eas superant altitudine, quantùm magna turris rusticum tugurium superat. Et vt in Meridie plurimae sunt aquae, ita in Septentrione & Occidente plurimi, & ingentes sunt ignes subterranei inmensis vorticibus; & vocant ignes huiusmodi Vulcanios: & certè in Islandiam ons Hecla ad plurimas leucas ardet, cineresque, fulgur, tonitru, lapides spargit. Ad Septentrionem corpora hominum maiora sunt, minora ad Meridiem. Timidi homines qui loca calida, & meridionalia incolunt: fortes verò qui Septentrionalia incolunt. Maximè febribus obnoxiae gentes Septentrionales: ideoque vulnera non timent, sed febres: Gentes Meridionales vulnera timent, febres non, quibus fermè nunquam capiuntur. Et causa est frigus quod circum obsistit, calorem continet, sanguinemque auget & corpus amplificat. Calor autem Meridionalium educit, & laxat calorem adeóque corpora frigidiora facit. Similis ratio est cur hyeme loca sint calidiora subterrestria, aestate verò frigidiora.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
