# Opuscula varia 143

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/143

Nam mors est quaedam putredo ordinariè: rarior autem est putredo in corporibus siccis, qualia sunt incolentium regiones calidas: frequentior autem est in corporibus humidis, qualia sunt Septentrionalium. Ad Septentrionem oculi omnium ferme glauci, & est signum caloris. Meridionalium nigri, signum frigoris & absentiae lucis. Illi verò qui medias habitant mediis, & caprinis oculis; quae signa sunt leuiorum morum, & aciei ad videndum. In locis calidioribus & capillis sunt crispis, & imbecillitate pedum laborant: versus Septentrionem sunt flauis capillis, & robusto corpore ob calorem. Sub Tropicis & ad Septentrionem extremum sunt fusco corpore: qui verò paulum distant à Septentrione, sunt colore capillisque rufis ordinariè, vt sunt Gothi, Sueci, &c. Ita etiam qui paulùm à Tropicis distant, simili sunt colore. Qui verò intermedii sunt, albo sunt colore magis minusque, prout ad Septentrionem aut ad Meridiem accedunt. Vnde Galli pleoog Fg.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
