# Opuscula varia 145

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/145

Licet non maior sit distantia ab vno polo ad alium quam ab Occidente in Orientem, vocatur tamen longitudo mundi ab Occidente in Orientem, & latitudo à polo ad polum. Ratio est, quod mundus ab occidente in orientem potius habitari inceptus sit quam à Septentiione in Meridiem: & Aristoteles refert in problematibus fuisse omninò quondam partes Septentrionales submersas quod constabit cum de aquarum diluuiis dicam. Hoc enim notandum est hominum mutationes siue locorum potius à Septentrione in meridiem quam è contra: & ab Occidente in Orientem fieri, vt constat ex tot inuasionibus gentium non enim Galli in Germaniam, nec Germani in Scythiam, sed Scythae in Germaniam, & hi in Galliam nouas sedes quaesituri proficiscuntur. Cum quatuor sint praecipuae mundi partes, ab omni fermè aeuo hoc notatum est. Affricana periuria. Asiatica luxuria. Europae inimicitię. Americae diuitiae. Ex venerabili Beda haec notatu digna

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
