# Opuscula varia 146

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/146

sunt. Homines in Oriente voces, & verba collidunt in pectore, & gutture vt sunt Syri & Hebraei Occidentales in dentibus & labiis voces quasi frangunt, vt sunt Hispani, Galli, Itali: intermedii in palato sonant vt Graeci & alii: Ex Vitruuio musica haec hominum pro varietate locorum notanda est. Septentrionales habent grauiores voces, & vt vocamus basim seu bassum nempè propter giauiora maioraque corpora. Meridionales ob paruitatem corporum habent exiles voces, & vt vocant sonant superius seu Discantum: Qui verò intermedii sunt, mediam loquelam, & vt vocant Tenorem loquuntur. Hoc autem accidit quod Meridionaliores sint sicciores, Septentrionaliores autem sunt humidiores. Sicut si duo vascula habeas eiusdem materiae & ponderis, & postea vnum humectes certè grauius sonabit. Contraria etiam ratio est, in arboribus ex Apulcio. Nam altiores tenuem & exilem sonum excitant ventis, & grauiorem verò quò arbores sunt humiliores. Elephantes, extra primum & secundum Clima non generant, nec leones extra tertium & quartum ex Alberto Magn.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
