# Opuscula varia 152-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/152-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/152-2

pagellas contrahere possumus id quod mihi experto praesertim in Galeni libris credere potestis. Omnis liber, exceptis historiis & fabulis, aliquam quęstionem probat, aut improbat v. g. omnes Gallos esse fortes, siue de Gallorum fortitudine aliquis auctor scripsit. Tantum duobus modis hoc probare potest vel per inductionem, seu exempla, vel per syllogismum seu rationem. Iam exempla quae multis affert hoc modo resoluenda sunt, v. g. probat esse fortes inductione longa facta per Reges, Equites, milites, &c. Sic resolue & nota, seu exscribe, seucompendium fac, Galli sunt fortes propter Reges propter Equites, milites, & sic ordine omnia exempla, si vero ratione probat tantum debes habereduo capita seu duas propositiones: quarum vna est de vno termino v. g. de Gallis, alia propositio de fortibus: iam quidquid dicet de fortibus collige in vnum locum. v. g. fortes sunt qui pericula adeunt, pro Rege moriuntur, suis stipendiis militant, & sic ordine omnia: alia as u propositioestde alio termino scilicet de Gallis. Quicquid ergo de Gallis dicit seu praedicat, id in vnum locum congere, v. g. Galli exteros vicerunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
