# Opuscula varia 152

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, SELECTIORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/152

Sed non est credibile Argentolii prope Parisios aliquando fuisse mare Mediterraneum aut Oceanum de qua re infrà pluribus. Argumentum illud quod afferunt naues, remos &c. inuentos in altè effossa terra non probat. Licet enim aliqua loca mare deserat ideóque talia vestigia reperiantur: tamen hoc non est signum diluuii vniuersalis. Nam etiam patium memoria mare Puteolis decessit, & Zelandiam fermè vniuersam obruit. Deinde Albertus Mag, in proprietatibus locorum refert suo tempore cum altissimae foderentur foueae Coloniae vestimenta, & ornamenta mirabili schemate fuisse reperta, quia nimirum ea quondam ibi fuerunt defossa, posteà terrae motu &c. Aedificia corruerunt & sic paulatim fuit congesta terra. Afferunt aliud argumentum nos nullas habere historias quae referant plures Mundi annos quam Moyses retulerit. Aristoteles sic respondet tot fuisse ab omni aeuo mutationes gentium, & peregrinationes.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
