# Opuscula varia 155

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CVRIOSTORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/155

CVRIOSTORES. CAPVT IV. Mundus est tria & in quouis quoduis est. Ristoteles primo de mundo & caeAlo cum de perfectione mundi tractat, ait eum esse perfectissimum quia inquit, tria sunt omnia, vt ergo perfectio mundi monstretur oportet declarare, quo modo tria sint omnia, siue quomodo vniuersum, siue mundus sit tria. Per selectiora tantum ostendam. Vnus est Deus in Trinitate personarum. Tres à condito orbe sunt religiones vna colit vnum Deum absque Trinitate & Iudaei & Mahometani: Alia colit pluralitatem Deorum absque vnitate, vt sunt Gentiles omnes: alia colit vnum Deum in multitudine personarum augustissimae Trinitatis, vt sunt Christiani. Tres sunt ordines Angelorum omnium, scil. ordo assistentium, & quasi aulicorum Dei insolo Dei contemplatu occupatorum: Alius ordo est rectorum mundi siue motorum, tam caelestium quam rerum inferiorum quibus praesunt praesertim verò mari, terrae, & variis plagis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
