Latin
CVRIOSTORES
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 156
Unproofread scanNot analysed yet
Alius ordo est legatorum, siue Angelorum, qui à Deo ad nos, &à nobis ad Deum mittuntur. Triplex cognitio per quam Deus omnia perficit scil. sensus, qui nos vel ut manu ducit: ratio qua indagamus verum ex his ad quae nos sensus duxit. Intellectus quo contemplamur verum inuentum. Triplex nei cultus ex Pythagora adoratione, hymnis &thure: adoratione quidem &sacrificiis propter reuerentiam. Thure, propter distributionem suauissimam virtutum caelestium &supercaelestium: Hymnis non tam propter consonantiam harmoniae caelestis quàm propter harmoniam Angelicam. Triplex adoratio est ab omni aeuo scil. ad Orientem quomodo Pythagoraei &Philosophi omnes vnà cum Christianis ad Orientem potius se conuertunt, quod inde incipiat motus diurnus: Ad Meridiem quo modo Mahometani &Trismegistus adorant, propter viuificum lumen Planetarum, quia in circulo Aequatoris potissimum Aristoteli videtur habitare Deus propter celerrimum motum: Ad Occidentem quomodo quondam Iudaei soliti adorare. Tria sunt quibus vniuersa dispensantur, reguntur &ordinantur, scil. fatum seu prouidentia, necessitas, &ordo. Prouidentia semina rerum spargit: Necessitas explicat, ordo ordinat.