# Opuscula varia 156

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CVRIOSTORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/156

Alius ordo est legatorum, siue Angelorum, qui à Deo ad nos, & à nobis ad Deum mittuntur. Triplex cognitio per quam Deus omnia perficit scil. sensus, qui nos vel ut manu ducit: ratio qua indagamus verum ex his ad quae nos sensus duxit. Intellectus quo contemplamur verum inuentum. Triplex nei cultus ex Pythagora adoratione, hymnis & thure: adoratione quidem & sacrificiis propter reuerentiam. Thure, propter distributionem suauissimam virtutum caelestium & supercaelestium: Hymnis non tam propter consonantiam harmoniae caelestis quàm propter harmoniam Angelicam. Triplex adoratio est ab omni aeuo scil. ad Orientem quomodo Pythagoraei & Philosophi omnes vnà cum Christianis ad Orientem potius se conuertunt, quod inde incipiat motus diurnus: Ad Meridiem quo modo Mahometani & Trismegistus adorant, propter viuificum lumen Planetarum, quia in circulo Aequatoris potissimum Aristoteli videtur habitare Deus propter celerrimum motum: Ad Occidentem quomodo quondam Iudaei soliti adorare. Tria sunt quibus vniuersa dispensantur, reguntur & ordinantur, scil. fatum seu prouidentia, necessitas, & ordo. Prouidentia semina rerum spargit: Necessitas explicat, ordo ordinat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
