# Opuscula varia 158

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/158

COSMOGRAPHIAE Triplex est aëris regio, suprema semper serena, quò nec fulmina, nec tonitrua, nec pluuiae pertingunt, nec venti. Constat ex Aristotele & Alexandro Aphrodisiensi cum in summis montibus sacrificassent, & relicti fuissent cineres sequenti intactos repertos fuisse: quae regio tam subtilis, vt nec plantae, nec animalia illic viuere possint, vt constat ex altissimis illis montibus in America inter Panama & Nombredios. Alia regio est media sedes tempestatum pluusarum, nubium perpetuò turbida, frigidaque ita ut quouistem pore anni fermé, si non reperiantur niues saltem glacies reperiatur immensa, vt constat ex Alpibus in quibus hae glacies & quasi montes glaciei solenniter vocantur accolis Alpium Germanicis Gletscheri. 3. Regio est infima se: des animalium calida, attamen quò animalia & plantę superiorem huius regionis partem incolunt eò sunt viuidiores vegetibres, coloratiores, praestantiores, mobiliores: quò vero inferiorem incolunt eò sunt pallidiores, minus vitales &c. vt constat tam ex herbis quam hominibus, butyro, lacte, vitibus &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
