# Opuscula varia 159

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/159

Triplex est aqua caelestis, siue illa veré sit supra cęlos vt videbitur, siue sit pluuia: siue sit catharacta caelorum, siue catharacta nubium: Alia est aqua fluuia, siue supra terram, alia est aqua putealis, siue infra terram: pariter etiam triplex est tantum mare vniuersi mundi: mare magnum: mare Mediterraneum, mare Caspium: Hoc nunquam exundat licet maximi fluuii in illud influant, vt Volga, & quod per subterraneos ductus spatio 90. leucarum in mare Mediterraneum exoneretur: Mare autem Mediterraneum non habeat accessum & recessum, nisi in aliquibus locis, vt Venetiis ad vnum alterumque pedem attollitur & deprimitur, vt ex Gaspare Contareno didicimus. Mare verò magnum praeter aestum habeat motum ab Orientę ad Occidentem. Item mare vel sit album vel nigrum, vel rubrum, vt ex domino de Breues, didicimus, & vnde Turcarum Tyrannus, se dominum scribit marium albis nigri, rubri: & verè videtur ob hanc triplicitatem rectè assignari tridens Neptuno. Tres partes orbis veteris, tres partes noui orbis, scil. America, & terra Antipolaris post terram Delfuagos, siue post fretum Delmaire, & terra polaris nundum cognita post nouam Zemlam, & tres sunt terrarum regiones, superior, in qua aër, inferior inqua aqua, postrema & infima inqua ignis. Tria sunt corpora & loca scil. summum & est caelum: immum & est terra: medium & est aër. Tres sunt omnium rerum materiae: 1. informis. 2. quanta 3. signata siuedisposita. Tres sunt formae tantum non viuentes, forma elementaris, meteororum, & mixtorum perfectorum, vt lapidum & metallorum. Tres tantum communiter sunt animę, vegetans, sentiens & rationalis. Triplex tantum est motus, sursum deorsum & circularis. Triplex tantum substantia, materialis, spiritalis, media vt homo. Triplex tantum dimensio, longitudo, latitudo, & profunditas. Tria sunt omnia, principium, medium & finis. Vnum in Triplex tantum accidens. subiecto, alterum ad subiectum, vt relata: aliud circa subiectum vt tempus, vestis &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
