# Opuscula varia 162

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/162

Et certè non frustra à Plinio notatum ex omnibus frumentis quę Romam olim inuehebantur Gallicum fuisse iudicatum leuissimum ideoque & praestantissimum: & referunt hodie quidam optimum panem Romanum dictum Ilpapalino ex frumento Gallico esse. Istis sic enumeratis ostendere lubet omnia quae in terra reperiuntur, supra terram in aëre reperiti: & quaecumque in aëre producuntur in terra produci. In terra sunt specus. In aëre sunt nubium voragines & hiatus cum caelum dehiscere videtur. In terra lutum, in aëre omnes pluuiae lutulentae vt & niues. Est glacies, in aëre est grando. Est motus terrae; & spirituum, in aëre est ventus, & eorum motus. In terra sunt lapides, in nubibus crescunt lapides fulminei. In terra sunt aquae, in aëre, pluuiae terra erugtiones subitae aquarum, in aëre sunt cataractae nubium & aquarum: In terra sunt pisces, locustae, ranae, in nubibus eadem proueniunt. In terra sunt herbę, sanguis, lac, ignis? in nubibus crescunt minutulę & depluunt herbae, sanguis & lac. Iam apposito modo quę in aëre sunt, & supra terram eadem intra terram reperiuntur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
