Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 164
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE quae sunt plantae: &animalia de quibus Georgius Agricola sub terreftria, quae nunquam lucem aspiciunt vt vernues, Pranae, etiam pisces in ipsismet faxis. Supra terram sunt homines, intra terram sunt Pygmęi cubitali longitudine, praesertim verò sunt in venis metallicis. Supra terram sunt daemones aërei, intra terram sunt demones luci fugi. Supra terram sunt homines, intra terram sunt quondam remperti homines virides, vt Nubrigensis &Radulphus Cisterciensis referunt in Anglia hoc accidisse: Intra terram pariter sunt homines caerulei &rufi, vel potius monstra hominum sicut in aquis sunt Tritones &Sirenes, hoc posterius. refert. Michael Glycas prius autem refert Rabit helca ben Dauid istis verbis. Non longe à montibus Armenię visus est, vir &foemina pilosi mento, naribus, auribus longioribus, nudi &rufi ad cęrulem colorem: non potuere capi, sed homines antrum ingressi pilosos homines plures obseruarunt eosque ligarunt cathenis &inaudita lingua loquentes, nec vllum cibum comedentes praeter solos mures. Postea cum pilosi hi homines clamorem edidissent, vndique exantro aduolarunt plurimi tales; &nostros homines omnes fermè dilaniarunt.