# Opuscula varia 166

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/166

Deus tamen bona & mala prouidet & pręscit: mala tamen non intendit, quia is qui optimus est mala intendere nequit. Sed opponunt Athei alii qui Deum res humanas non curare. Sed eas sibi relinquere. Hic respondendum est: vel Deus rebus dedit vires, quibus se regere & conseruare possint absque ampliore Dei cura, vel has vires non dedit. Si dedisse dicas certum est habere curam: vt enim pater qui filio dat pręceptorem filium non negligit. Ita si rebus vires concessit eas non neglexit. Si verò viris se conseruandi non concessit eo ipso iam indigent cura Dei quod si dicas Deum omnia committere casui. Respondeo, Deus ergo ea praeuiIdit quae casui reliquit, ideoque studio sic periclitari voluit. Deus autem non tam solus quam per alios rerum curam habet: Sic Angeli superiores praesunt inferioribus: sic Angeli cęlos, elementa & homines gubernant: sic cęlum 1.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
