# Opuscula varia 167

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/167

inferiores mouet: sic Sol planetas & astra reliqua gubernat; sic Luna humida omnia moderatur: sic parentes filios erudiunt: sic aquilae & accipitres pullos volare docent: sic grues, sic apes regem habent: sic omnia sublunaria à caelestibus dependent. Opponunt impii, satis est conseruationi animalium ipsamet natura, nam statim vt nata sunt aut vbera petunt aut pascua nullo curante. Respondeo Deum per naturam rectricem hęc animalia curare. Instant impii, fortassis Deus, instar magni Imperatoris generalem rerum curam habet: sed indignum videtur Deum rerum vilissimarum & singularum curam habere. Nam licet gubernator curam gerat nauis & auriga currus, & architectus lapidum; non tamen gubernator singulos fluctus, singulasque guttas quibus obrui potest nauis cutat: nec auriga occupatur circa singulas rotae conuersiones, nec architectus omnes arenarum calculos debet aut potest curare. Idem igitur censent de Deo dicendum, vnde aliqui protulerunt eos esse Dei adulatores qui dicunt Deo haec minutissima curae esse. Nam aurigae, Respondeo hos errare.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
