# Opuscula varia 168

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/168

& similibus gubernatori, architecto limitata cura est, nec possunt omnia pręuidere, nec debent: Architectus enim sapides nouit ex quibus ędificat non autem opus est, vt singulas lapidum particulas noscat & curet, quia haec omnia à natura curarinquit. Sed Deus cum singula creauit, singula nouit & cum totum fecerit partes & partium particulas nouit cum aliunde eas non habeat: Cum igitur singula voluerit efficere & singula creare bonum esse iudicauit absque dubio singula nouisse & curare, quae facit bonum iudicat. Sed in minimis & abiectissimis haec Dei cura ostendenda est. Aranei texunt vt irretiant muscas quibus vescantur licet nunquam muscas viderint, & à nemine didicerint texere: formicae a quo didicerunt grana germinatura nisi ea arrodant? Perdices licet ab aliis quam à matribus excludantur post exclusionem tamen veram matrem sequuntur. Scarabeus cum non possit sibi simile generare ex fimo equino globulos facit quibus incubat, & sic similes efficit. Quis docuit rosam explicare flosculos tali figura? & ex tantillo semine quomodo tam magna nascuntur?

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
