# Opuscula varia 169

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/169

Si enim humana opera nonnisi ratione fieri credamus, quomodo haec opera quae recensui à ratione, seu Deo non fieri aliquis credat? Sed dicam natura haec opera facit. Pst ego quaero quis docuit naturam? nemo enim à seipso sapiens est: ergo à Deo didicit. Ideoque praestantiora sunt opera naturae quam artis. Opponunt si Deus curam habet maximè bonorum: sed videmus iisdem morbis, miseriis, naufragiis ruinis, morte, extiugui tam bonos quam malos, nulla igitur Deo est cura rerum humanarum. Respondeo duplicia sunt bona scil. fortunae & corporis aut etiam huius vitae, vt sunt diuitiae, sanitas, honor, authoritas &c. quae bona puerilia sunt, & vel ut munuscula quibus Deus allicit, blanditur & attrahit ad sui amorem & sunt dona bonignitatis diuinae. Hoc modo parentes & praeceptores munusculis, infantes ad studia literarum alliciunt. Pariter Deus iis bonis pueriles homines, & olim Hebraeos potissimum alliciebat: Alia bonà sunt reuera bona, licet mala videantur fortunae quibus Deus corrigit tetrahit & erudit ad maiora bona scil. animi & aeterna. His enim absterret à vitiis & aeternis malis, & haec sunt opera & bona iustitiae ac misericordiae: sicut Medicus venam incidit aut membrum abscindit, vt reliquum corpus conseruetur. αθωοαστα τὰ τα θοεθοαθαις ττρ τα ατασθαραθ εεν ἐν ἐ ἐὲν ἐεν ἐει ἐν ἐν ἐεν ιενεε

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
