# Opuscula varia 17

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, A MESSIEVRS DE MAVVOYET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/17

Dedicabant ratione Astronomica vrbes, & quod mirandum est, vt constat ex Gregorio Turonensi vrbem Parisinam, quae vt ipsemet refert, quamdiu signa Astronomica Parisiis manserunt nullum fuit Parisiis incendium, nulli glires, nulli serpentes. Sic enim aitde Lutetia, hanc vrbem confecretam fuisse antiquitùs, vt non ibi incendium praeualeret, non serpens, non glis appareret: nuper autem ait cum cuniculus, pontis emundaretur serpentem gliremque aereum repererunt, quibus ablatis & reiectis & glires ibi deinceps extra numerum, & serpentes apparuerunt, & postea incendia perferre coepit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
