# Opuscula varia 172

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/172

Sic in rerum natura vniuersus mundus globus est. Sic inter elementa sola terra globus est: & si vacuum esset in mundo, aut in terra neuter esset globus: sic in caelis stellae & planetae omnes sunt globi: sic semina pleraque & praecipuè oua sunt aut orbiculari siue globosa aut lenticulari figura, & repraesentant constitutionem praesertim oua, totius mundi. Nam inferior pars oui compactior & terrestrior est propter terram: superior verò magis acuminata est propter ignem: pars verò media latior est quia aërea est, & aquea ideóque humida. Humidum autem magis sese solet dilatare: testa verò ambiens & albicans ipsum caelum repraesentat. Hinc cor ipsius pulli ex superiore parte magis calida nascitur. Orbis est corpus rotundum duplici superficie interna nimirum, & externa constans. Hoc modo caeli omnes, omnia elementa exceptâ terrâ sunt orbes, hoc modo ossa cranium, arbores, sunt orbes: Archimedes vitreos orbes adimitationem orbium caelestium & mobiles construxerat, quę planè res eo modo quo horologia conficiuntur aut confici debet aut potest. Sphaera est orbis distinctus per varias armillas latas nimirum, & per vatios circulos non latos.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
