# Opuscula varia 173

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/173

Sic propriè sphaera est firmamentum seu octauum cęlum cuius armilla est circulus lacteus à Septentrione ad Meridiem & antiqui putauerunt hanc fuisse olim solisviam, vt quemadmodum ab Oriente ad Occidentem &c. mouetur, ita olim fuisse motum à Septentrione ad Meridiem: & nescio quid sit quod Christus Dominus ad caelos ascenderit, hac potius via quam alia. Ita terra sphęra est cuius armillae variae sunt, maria & fluuii, tu posses Ligerim armillam Galliae vocare quod mediam fermè diuidat sphaera autem alia materialis est, & artificiosa ad imitationem coelorum. Circulus est figura plana in qua nihil attollitur, nihil deprimitur non autem est corpus, Siue igitur mundum & caelos sphae- ρ α -

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
