Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 174
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE ram siue globum, siue orbem voces, vario respectu certè sphaera, globus, orbis, describitur. Figura ex medio aequalis cuius diametri sunt aequales, &in qua est centrum à quo omnes lineae ad circonferentiam ductae sunt aequales. Certè haec omnia mirum aliquid habent. Nam omnia &sola corpora habent figuras non autem spiritus habent quamuis potissimum orbicularis figurae similitudine censeantur. In Trismegisto Deus circulus est, quia nimirum quemadmodum Iux orbiculariter quoquouersum lucet, ita spiritus quoquouersum vires suas effundunt: Mundus autem ideò circularis ad imitationem &similitudinem Dei factus est. Homo autem Platoni totus in capite est, quod cum rotundum sit si non habuisset, pulchra quaedam in motu suo volutaretur quod indignum fuisset. Hinc intellectus maximè figura circulari gaudet, &diuina omnia quò sunt praestantiora eò mobiliora maximè ad figuram circularem accedunt. Sicut quę ascendunt figura sunt Pyramidali ea verò quae descendunt sunt figurę oppositae vt lachrymae.