# Opuscula varia 176-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/176-2

sunt Vrsi etiam albicantes & immobiles totam hyemem, sicut & immobilis est polus adeóque totam hyemem dormiunt. Sed hoc mirabilius est quod ex legationibus Moscouiticis didicimus extremos ad Septentrionem Tartaros pariter totam hyemem dormire in cauernis, & vere appetente tantum excitari. Hi duo poli sunt humeri Atlantis apud Poëtas. Omne enim quod mouetur debet moueri aliquo immobili existente: coeli autem cum moueantur axem & polos habent immobiles.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
