# Opuscula varia 176

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/176

Et inter diametros est linea longissima quę vocatur axis, est autem axis linea supra quam mouetur globus: extrema autem cuiuscumque axis vocantur poli seu cardines, & nihil aliud sunt quam puncta axem terminantia: potest hac similitudine quiuis cognoscere in curru, stipes est axis quia circa illum rota mouetur, extremitates verò sunt poli. In magno mundo & coelo est axis qui à Septentrione per medium terrae ad austrum tendit. Polus autem noster votatus Arcticussiue Vrsinus & alter vocatur Antarcticus. Nec frustrà sic vocatur. Nam duplex est Vrsa circa polum, id est Vrsae figuram exprimentes. Et certè in Septentrionalibus regionibus plurimi

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
