# Opuscula varia 177

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/177

Vocatur noster polus Tartaris clauus ferreus, & regula est hic polus vel potius stella polaris omnium itinerum in mari, in desertis Africae, & praesertim in Isthmo inter mare Mediterraneum, & magnum seu Oceanum interiacente: Illic enim per pixidem nauticam dirigunt iter propter arenaceos montes, qui subito attolluntur; aliter vocata stella polaris, stella maris. Et hoc inter caetera notandum est lapides in aedificiis Septentrionem spectantes siue polum facillimè exedi & consumi, ferrum autem magis durare si polum spectet Pari ratione Agricolae, & alii in desertis ex arboribus partes mundi colligunt: qua enim parte Septentrionem spectant, cortices & duriores sunt & plures rimas agunt. Quemadmodum autem sunt poli in mundo ita, etiam sunt poli in magnete: Nam si applices acum statim vna parte attrahet acum, & illic est polus Septentrionalis; alia verò parte acum repellet, & illic est polus Antarcticus ipsius magnetis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
