# Opuscula varia 178

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/178

Et licet in globo omnes diametri sint aequales, id est tanta sit longitudo quanta laticudo & profunditas, tamen iam ostensum quare ab Occidente ad Orienitem sit longitudo, & à Septentrione ad meridiem sit latitudo. Profunditas verò est à nostro Zenith ad Nadir, id est punctum quod supra caput nostrum in coelo concipimus est Zenith, punctum verò quod sub pedibus & ex opposita parte coelorum concipimus est Nadii, & profunditas mundi à Zenith ad Nadir concipitur, Et certè stellae omnes prestantiorem habent virturem cum sunt in Zenith nostro aut in nostro meridie siue Meridionali circulo. Sed hoc omittendum non est quemadmodum inter caetera homo similitudinem mundi habet, ita etiam in motu. Nam quemadmodum coelum per diametrum mouetur, ita homo per diametrum, non enim homo linea recta mouetur, sed diametrali quasi faceret suo motu literam V.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
