Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 179
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet sint aequales diametri in aliquo globo, notandum tamen est quod pari ratione qua grauia si è diuersis locis descendant ad vnum punctum &vnum centrum pergunt: ita si leuia plura ab eodem puncto ascendant faciant viam, &lineas diuersas, id est ita moueantur, ve vna pars petat Orientem, alia Occidentem, aut aliam partem mundi. Glolius autem superficie terminatur de qua in hoc mundo notandum quo superficies magis sunt laeuigatae eo sunt praestantiores, diuturniores vt constat ex auro, ex marmore, ex ebore, ita ut ignis, nec auto nec dentibus nocere pessit &c. Sed iam quaeritur vtrum mundus siue extremum coelum sit rotundum, id est figura globosa seuorbiculari. Respondeo nullum esse argumentum nec apud Mathematic. nec apud Physicos mundum esse rotundum, atque adeò supremum coelum, licet Cosmographi omnes, &alii contrarium sentiunt. Primum argumentum afferunt niundum esse rotundum, quia ad similitudiMSnem Dei factus sit.