# Opuscula varia 180

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/180

Sed non probat, cum enim omnes aliae res ad similitudinem Dei factae sint omnes deberent esse rotundae. 2. Argumentum est: figura rotunda est capacissima quia si habeas vasculum quadrata figura, & ex eodem facias vasculum rotunda figura, certè plus capiet hoc posterius: cum igitur mundus & quod tegit omnia coelum, omnia capiat capacissimam decebat habere figuram circularem, sed hoc nihil est. Nam & Theologi quidam docent summum coelum esse quadratum: ergo si Deus quadrata figura ampliore fecisset mundum aequè benè omnia continuisset. 3. Vndequaque videmus coelum rotundum. Sed hoc nihil est quia videmus tantum internam superficiem coelorum non autem externam de qua quaeritur. Deinde iam ostensum est à nobis non videri coelum propterea quod ex Aristotele non caeruleum sed album instar stellarum deberet apparere. Deinde non videmus aliquid rarius & subtilius per aliquid crassius & densius, quo modo igitur coelum subtilissimum videremus peraërem crassiorem? Imò omninò non videmus coelum, ita censet Simplicius & D. Thomas quod verum est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
