# Opuscula varia 184

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/184

Et tamen si nullae sint nebuiae nec vapores siue coelo sereno aequè magnae videntur stellae in Oriente & Occidente ac in ipso Meridie, siue cum sunt in circulo meridionali. Sed hoc ipsum quaeritur quare cum sit maior dista tia hinc ad Orientem, quam hinc ad Zenith, solem non videamus minorem in Onente quam in Meridie, imo ordinarie videmus maiorem. Respondeo primo, visus noster non potest percipere eam distantiam quae est à terra ad coelum respectu Orientis aut Occidentis, ideoque omnes arbitramur coelùm incumbere terrę, imò vndequaque tangere terram. Ideóque non videtur sol minor. Et certè difficillimum est percipere sensu distantiam inter duos montes quos eminus videmus, propinquissimos enim esse arbitramur. Respondeo 2. sol in Oriente & Occidente quod idem de reliquis astris dicendum, maior videtur propter vapores aqueos quo, sol excitat ex surgens, aut Occidens sol demittit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
