Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 185
Unproofread scanNot analysed yet
Quod aurem plurimi vapores semper sint sole Oriente &Occidente constat, quia tempu illud frigidiusculum est, &somnus est matutinus, &catharri excitantur &morcirca ea tempora potissimum in aegris timenda, vt docent Medici. Quod autem per vapores aqueos aut per aquam tem maiorem videamus, quam sit hac modo probabis. Accipe denarium, &ab eo collocato alicubi recede donec non amplius videas: deinde super infunde aquam videbis eundem: pariter quae in fundo aquae videntur maiora videntur: pariter aegri propter vapores omnia maiora sentiunt, aut etiam plura: sicut &ebrii &qui dormiunt. Hinc colligere licet quale sit signum futurae pluuiae, si sol citiùs sclito videatur oriri, quia nimirum in vaporibus aqueis velut in speculo citiùs apparet. Nihilominùs cum coelum rotundum esse sit persuasissimum, non tamen debemus aut Clauio, aut aliis Mathematicis credere, parietes in superiori loco v. g. circa tectum magis inter sese distare quam distent in fundamentis. Nec credendum est caput nostrum majus iter facere quàm faciant pedes. Dicunt enim terra est centrum, ergo quò aliquae lineae magis distant à centro, eo magis inter se distant: itaque cum parietes magis distent à terra circa centrum quàm circa fundamentum, magis inter se distabunt. Nam terra non est centrum Mathematicum; ideoque possunt duo parietes paralleli aedificari, vt sequentibus figuris patebit. K5e