Latin
CAPVT VII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 187
Unproofread scanNot analysed yet
Non frustrà quamuis sine ordine videantur ita sunt dispositae, vt stella vna calorem, alia humiditatem, alia aliud efficiat: sic enim in pratis variorum flores colorum diuersarumque virium iuxtà crescunt: sic cranium osseum &terrestre durumque coniunctum est cerebro molli &caro ossibus. Et quia motus excitat calorem aliasque virtutes, certum est, experientiis duplicem esse planetis &stellis motum: Vnum ab Oriente in Occidentem qui motus est perpetuitatis: ideò enim Aristoteli sublunaria perpetua sunt ob perpetum istum motum quem Aristoteles rectum vocat. Alius motus est stellarum &planetarum obliquus siue λοξίαι, scil. ab Occidente in Orientem, sed non rectà quin potius obliqua via declinando ad Meridiem &Septentrionem per circulum Zodiacum. Hic motus planetarum &stellarum est, causa generationis &corruptionis. Sicut enim cum sol ad nos appropinquat omnia generantur &vigent: Cum autem recedit hyeme omnia labascunt, ita quiuis planeta prout ad nos accedit, ita praestantiores habet virtutes in nostris regionibus: si verò recedat minus habet pręstantes. Quod per singula paulò post ostendemus.