# Opuscula varia 187

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/187

Non frustrà quamuis sine ordine videantur ita sunt dispositae, vt stella vna calorem, alia humiditatem, alia aliud efficiat: sic enim in pratis variorum flores colorum diuersarumque virium iuxtà crescunt: sic cranium osseum & terrestre durumque coniunctum est cerebro molli & caro ossibus. Et quia motus excitat calorem aliasque virtutes, certum est, experientiis duplicem esse planetis & stellis motum: Vnum ab Oriente in Occidentem qui motus est perpetuitatis: ideò enim Aristoteli sublunaria perpetua sunt ob perpetum istum motum quem Aristoteles rectum vocat. Alius motus est stellarum & planetarum obliquus siue λοξίαι, scil. ab Occidente in Orientem, sed non rectà quin potius obliqua via declinando ad Meridiem & Septentrionem per circulum Zodiacum. Hic motus planetarum & stellarum est, causa generationis & corruptionis. Sicut enim cum sol ad nos appropinquat omnia generantur & vigent: Cum autem recedit hyeme omnia labascunt, ita quiuis planeta prout ad nos accedit, ita praestantiores habet virtutes in nostris regionibus: si verò recedat minus habet pręstantes. Quod per singula paulò post ostendemus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
