# Opuscula varia 188

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188

Et licet septem tantum sint planetae quiuis in suo coelo vt ostendam, stellae tamen in firmamento spectabiles sunt mille viginti duae. Octauum coelum ratione stellarum diuiditur in tres partes: vna est media & pręstantissima Zodiacus, in quo vel sub quo mouentur planetae, ita ut nunquam excurrant extra illam orbitam: ideoque nunquam Sol aut Luna &c. ad nos accedit qui sumus citrà Zodiacum, & nunquam accidit ad polum Antarcticum, qui est trans Zodiacum Omnesautem stellaediuiduntur in certas constellationes siue figuras, siue imagines, siue signa, siue characteres, itaut aliquae sint imagines hominum, aliae animalium, aliae rerum aliarum: & vocantur signa humana vt v. g. Virgo, Gemini, Sagittarius, siue signa rationalia, praetereâque illi qui sub his signis nati sunt magis sint humani, sociabiles rationales &c. Signum autem quoduis ex variis stellis componitur, & aliam atque aliam habet virtutem quam significat, & facit in rebus inferioribus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
